Cotidie morimur


Riflessione esistenziale del giorno:

la precarietà dell’esistenza umana.

Leggiamo con attenzione il famoso passo senecano, che riporto integralmente…

Moriar: hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.

[18] Non sum tam ineptus ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi: nemo tam puer est ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit; emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque summota sunt.

[19] Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero ut te iudices non aliis scripsisse ista sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire: quanto turpius aliud scribere, aliud sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere sed minutatim procedere.

[20] Cotidie morimur; cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque cum crescimus vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad hesternum quidquid transit temporis perit; hunc ipsum quem agimus diem cum morte dividimus.Quemadmodum clepsydram non extremum stilicidium exhaurit sed quidquid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non sola mortem facit sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus.

[21] Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti, mors non una venit, sed quae rapit ultima mors est. Malo te legas quam epistulam meam; apparebit enim tibi hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam.

(Seneca, Epistulae ad Lucilium, III, 24).

 

Ed è proprio vero: moriamo ogni giorno. Come ciò sia possibile è ben chiaro se aggiungiamo il ragionamento che segue immediatamente nel testo: hunc ipsum quem agimus diem cum morte dividimus. La nostra vita è una continuo “tira e molla” con la morte, che incombe dietro di noi e cerca di “sottrarci” di mano quella parte di tempo che abbiamo già vissuto…  In questo senso è ancora più efficace la similitudine della clessidra: Quemadmodum clepsydram non extremum stilicidium exhaurit sed quidquid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non sola mortem facit sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus.

Magistrale Seneca!

latineloqui69

Cotidie morimurultima modifica: 2016-11-22T19:45:00+01:00da latineloqui69
Reposta per primo quest’articolo